Mostrando entradas con la etiqueta aula. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta aula. Mostrar todas las entradas

04 abril, 2014

Ambulantēs respondēmus

Hodiē in schōla nostrā latīnā egimus novum et salsum exercitium.

Parāvimus interrogātiōnēs dē textū priōrum trium capitulōrum. Discipulī iussī ē sellīs surgere et ambulāre suō locō. Interrogāmus discipulōs, quī ambulantēs respondēre dēbent.

Hae sunt quaestiōnēs quās discipulī respondēre debuērunt:


22 noviembre, 2013

Lege, dīc, audī, dīc, scrībe


In scholā linguae latīnae hodiē lūdō "Lege, dīc, audī, dīc, scrībe" lūsimus.

Ēligimus textum et nōnnūllōs exemplārēs facimus. Exemplārēs per ambulācrum in parietibus pōnimus. Gregēs trium discipulōrum struimus et mūnera partīmur:
  • Discipulus prīmus exit ad ambulācrum.
  • Discipulus secundus apud portam conclavis manet.
  • Discipulus tertius in aulā manet quam longissime ē portā.
Discipulus prīmus partem brevem textus legit et eam dīcit discipulō secundō, quī aulam intrat et dīcit discipulō tertiō, quī scrībit quod audit. Quisque grex mūnera mūtāre inter membra debet dum exercitium facit.

Hīc est textus:



Atque hīc sunt imaginēs:

08 noviembre, 2013

Audī, curre, scrībe


Ēligimus colloquium breve. Formāmus gregēs trium discipulōrum. Ūnus discipulus cuiusque gregis cum magistrō ē aulā exit, duo aliī manent stylō et chartā parātīs. Discipulī quī cum magistrō exeunt colloquium audiunt quotienslibet. Dēbent id in memoriam redigere, revertī in aulam atque dictāre collegīs suīs. Praemia dabuntur eīs quī prīmī colloquium perficiant.