17 febrero, 2014

Picturam explanamus


Dictāmus discipulīs indicem vocābulōrum (sōl, pluvia, mons, porta, vir, fēmina, arbor, domus, fenestra, canis, fēlis...)

Quisque discipulus pictūram cum coloribus fingere dēbet in quā omnēs rēs quās dictāvimus videantur.

Posteā discipulī sedent bīnī, et terga inter sēsē dant. Alter eōrum alterī explānat pictūram suam, quam hic fingere cōnātur. Discupulus quī pictūram explānat praepositionibus et ceterīs nōminibus certissimē quam potest utī dēbet.